nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non
inanis fuit
sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in
Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos
evangelium Dei in multa sollicitudine
exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia
neque in dolo
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium
ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat
corda nostra
neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut
scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab
aliis
cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus
lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non
solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi
nobis facti estis
memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem
nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus
in vobis evangelium Dei
vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine
querella vobis qui credidistis fuimus
sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater
filios suos
deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut
ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam
ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam
cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut
verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in
vobis qui credidistis
vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei
quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et
vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis
qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos
persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus
adversantur
prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant
peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in
finem
nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu
non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum
multo desiderio
quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel
et iterum et inpedivit nos Satanas
quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae
nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
vos enim estis gloria nostra et gaudium